Master Laplace

Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut
ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus
disciplinarum liberalium inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis,
tenerentur minimarum adseclae veri, quique id simularunt ad tempus, et tria
milia saltatricum ne interpellata quidem cum choris totidemque remanerent
magistris.

Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet?
Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque,
ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium
dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos
infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.