Adolescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia multa scrutanda, stimulos admovente regina,
quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis
humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini
truculenti illius imperatoris rettulimus coniugem.
Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haec
dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes,
quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.
Et quoniam apud eos ut in capite mundi morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis
professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale nequi amicum perferentem similia videat,
additumque est cautionibus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum
valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum quam lavacro purgaverint corpus. ita etiam
alienis oculis visa metuitur labes.